CAMPUM eripere

CAMPUM eripere
CAMPUM eripere
dicebatur olim in Circensibus ludis, qui tertio ostiô exibat, ac priores praevertebat: alias simpliciter eripere, ubi quidam praemium subintelligunt; id enim eripiendum veluti erat primô et secundô locô egressis, si quidem palmam consequi vellet. Sed melius est, iudice Salmasiô, ut intelligamus, Campum eripi. Ita enim diserte Silius expressit in Circensibus Scipionis l. 16. ubi omnia Artis vocabula studiose posuit: sic loquens de Agitatore secundi loci, equos suos adhortante, v. 389.
Tene Astur certante feret quisquam aequore palmam
Erepto?
In Tabula Agitatorum Circensium hôc ordine ista habentur exposita: Occupavit et vicit; successit et vicit; eripuit et vicit. Quod interpretandum est, de primô, secundô, tertiô missis. Silius vero de primo dixit. praecipere limitem; de secundo, proximum esse: apud eundem secundus metuere dicitur, ne a tertio sibi campus eripiatur, etc. Salmas. ad Solin. p. 905.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • ERIPERE — Campum, verbum Circense. Nempe sicut de primo ostio missis dicebatur. Occupavit et vicit; de secundo, Successit et vicit: Ita de iis, qui tertio ostio ex bant et tamen victoriam consequebantur, usurpabatur. Eripuit et vicit, uti ex Tabula… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”